

Apocalypsis B. Joannis*
Caput 4: Versus 6
In conspectu.Quia intelligunt sacramentum et rem sacramenti, nec recipiunt nisi quos idoneos viderint et cognoverint.Mare vitreum.Baptismus sinceritate fidei lucidus post quem tribulationis igne electa ducuntur ad firmitatem bonorum operum, sicut ex aqua durescit chrystallus.In medio.Planitiem quamdam apparuisse describit ad similitudinem magni judicis, qui habet plateam latam et spatiosam, ubi sedet et judicat judicia.Sedis.Nomine sedis intelligitur Jerusalem, vel sustentatores, ut homo, ut vitulus, ut leo, ut aquila.Quatuor.Propter officium quadrifariae praedicationis.Animalia.Haec bene repraesentant Christum, qui natus est, passus, resurgens, ascendens. Fideles quoque rationales et mansueti sunt, ut homo. Sine terrore terentes adversa; ut leo; sese mortificantes, ut vitulus; coelestia petentes, ut aquila.Plena oculis.Memores praeteritorum peccatorum, et caventes sibi in futurum, vel habentes cognitionem de his quae Deus fecit vel facturus est in fine mundi, vel placent Deo et hominibus.